Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Esdras 9

The Second Book of Esdras

Return to Index

Chapter 10

1

et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est.

2

et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.

3

et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo.

4

et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar.

5

et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi:

6

stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt.

7

quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime

8

et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.

9

interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium.

10

et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.

11

et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi

12

quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui,

13

terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:

14

sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam.

15

nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus.

16

si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis.

17

ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me:

18

non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.

19

et adposui adhuc loqui ad eam et dixi:

20

noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem.

21

vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est,

22

et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt.

23

et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.

24

tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum.

25

et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.

26

et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a sono. et vidi,

27

et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et timui et clamavi voce magna et dixi:

28

ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium.

29

et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me,

30

et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi:

31

quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi:

32

quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me:

33

sta ut vir, et commonebo te. et dixi:

34

loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar,

35

quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.

36

aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?

37

nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me et dixit:

38

audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times, quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.

39

vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.

40

hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit ante paululum,

41

quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam,

42

nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi civitas aedificari.

43

et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est:

44

haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam.

45

et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata.

46

et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium.

47

et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore, haec erat habitatio Hierusalem.

48

et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem.

49

et ecce vidisti similitudinem eius, quomodo filium luget, et tu inchoasti consolare eam de his quae contigerunt. haec erant tibi aperienda.

50

et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius.

51

propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata.

52

sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere haec.

53

propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii.

54

nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi.

55

tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre.

56

et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum audire.

57

tu enim beatus es prae multis et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci.

58

nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic,

59

et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus.

60

et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.

2nd Esdras 11

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com